Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 122

Precedente Successiva

non est motus sed regressus, et fuga ad locum suum; ubi deinde perpetuo
movetur. Sicut nec terrae motus deorsum motus est vere, sed
regressus ad suam universitatem, ubi perpetuo quiescit. At dato altero
Elemento immobili, sicut terra, oportet alterum dari mobile, ut ipse
ratiocinatur, qui est ignis: ergo non violenter in gyrum fertur ignis a
coelo raptus, ut putant, sed naturaliter a se, sicut terra quiescit a se.
Alexander sphaeris Angelos alligandos existimat, ut dent regulam ac
perpetuitatem motui: Et quidem respondeo, potius tribuendam illis
esse naturam talem, quae semper moveatur, regulamque servari a carentia
interturbationis externae. Qua de re Planetae non tantam servant
regulam inimicae gratia terrae. Id autem perpetuum est, quod internum
est, nativumque, non deforis: Quod recte alij considerantes,
Angelos sphaerarum animas esse dicunt. Quod nihil naturae obstat positioni.
Nam et homo non modo spiritum igneum a coelo habet, sed
etiam animam a Deo: Quare possibile assero; sed stellas non autem
sphaeras animari ab assistentibus Angelis, ut moderatores motuum potius,
quam ut motores. Demonstravi enim coelum esse unum, veluti
D.I. Chrysostomo et Theodoreto videtur, at diversas regiones, coelos
in sacris eloquiis nominari. Hebraea enim lingua caret huius nominis
singulari numero; stellasque a se ipsis moveri, et non a sphaeris
ostendi. Alioquin ipsarum obliquatio ascensus, descensus, tarditas et
celeritas, sphaeris turbationem afferrent; multo autem maiorem si
verum est quod aiunt, eundem Planetam deferri nunc ab hac, mox ab
illa sphaera; ergo et alteram lassari alteramque intelligentiam opem
ferre; vel illam respuere perfectionem propriam quam habet in movendo,
ac deinde resumere. Itidem movere eas contra Deum ab occasu
in ortum, dum a Deo vi rapiuntur ab ortu in occasum; et movere,
ut imitentur Deum; quamvis faciant ac velint contra Deum, movendo
in contrariam partem: Sed plura dicendi hic locus non est.
Caput IV.
De stellarum sensu, et Accolis earum, et cur
celantur nobis.

~ Non inepte existimandum videtur, stellas mutuo significare
proprias alteram alteri conceptiones, dum lucem quaeque
suam in alteram transfundunt. Lux enim simplicissima est,
omnia apta passione affici. Ipsarumque sensum voluptuosum
esse, non dolorificum, quod contrarias non habeat qualitates, sed plus

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche